Sabiia Seb
PortuguêsEspañolEnglish
Embrapa
        Busca avançada

Botão Atualizar


Botão Atualizar

Registro completo
Provedor de dados:  Naturalis
País:  Netherlands
Título:  Paramapania, genus Novum asiaticum Cyperacearum
Autores:  Uittien, H.
Data:  1935
Ano:  1935
Resumo:  Genera Mapania, Hypolytrum, Thoracostachyum valde cognata sunt. Quamvis enim adhuc diversa sit botanicorum sententia de structura florum huius tribus morphologice interpretanda, de hac re omnes consentiunt, squamellas laterales binas generis Hypolytri, sive sepala sive glumas floriferas vocandas, squamellis exterioribus Mapaniae et Thoracostachyi homologas esse. F. Pax solum, qui cum nonnullis aliis auctoribus Thoracostachyum cum Mapania iungendo systema Benthamianum et Hookerianum secutus est, tertium genus, cui solo flores bisexuales ascribit, longe disiunxit. Conspectus generum usitatus ut in Hook. f., Fl. Brit. Ind. VI, p. 586, ubi C. B. Clarke Cyperaceas disposuit, ita fert: A. Spicula capitata .............................. Mapania B. Spicula corymboso-paniculata. 1. Stylus bifidus ...................... Hypolytrum. 2. Stylus trifidus ................. Thoracostachyum. Hic conspectus autem numero specierum cognitarum sensim augente quibusdam vitiis laborare apparet. Corymbos a capitibus diiudicare non semper facile. Discrimen a numero styli ramorum sumptum incertum, quia in eodem genere sicut in Scirpo et in Carice, quin etiam in eadem specie, saepe mutari cernitur. Praeterea speciebus spicula singula praeditis nullum genus hospitium praebere videtur.
Tipo:  Article / Letter to the editor
Identificador:  http://www.repository.naturalis.nl/record/534961

http://www.repository.naturalis.nl/document/572532
Formato:  application/pdf
Fonte:  Mededelingen van het Botanisch Museum en Herbarium van de Rijksuniversiteit te Utrecht (2352-5754) vol.16 (1935) nr.1 p.184
Direitos:  (c) Naturalis
Fechar
 

Empresa Brasileira de Pesquisa Agropecuária - Embrapa
Todos os direitos reservados, conforme Lei n° 9.610
Política de Privacidade
Área restrita

Embrapa
Parque Estação Biológica - PqEB s/n°
Brasília, DF - Brasil - CEP 70770-901
Fone: (61) 3448-4433 - Fax: (61) 3448-4890 / 3448-4891 SAC: https://www.embrapa.br/fale-conosco

Valid HTML 4.01 Transitional